Scholae Aestivae MMXVI

Imo ex corde invitamus vos ad Scholas Aestivas Societatis Philologae Polonorum, quae diebus 13–26 m. Iulii AD 2026 Wratislaviae agitabuntur.
🔔Cavete! Adhuc licet nomen dare ad Scholas Vernas diebus 10–12 m. Aprilis 2026 celebrandas🔔
Scholae habebuntur in aedibus Pontificiae Facultatis Theologicae (pl. Katedralny 1), id est in ipsa Insula Cathedrali, ubi Latinitas iam plus quam mille annos viget atque valet!
DE GREGIBUS
Cotidie a die Lunae usque ad Saturni diem horis 10:00–13:30 scholae Latinae habebuntur, quorum discipuli in hos greges dividentur:
- Tirones 1 (qui nondum aut parum linguam Latinam didicerunt)
- Tirones 2 (artem grammaticam et vocabula usque ad finem capituli XI libri q. i. Familia Romana exposita oportet scire)
- Provectiores 1 (artem grammaticam et vocabula usque ad finem capituli XIX libri q. i. Familia Romana exposita oportet scire)
- Provectiores 2 (qui totum librum q. i. Familia Romana iam perlegerunt; legemus fabulas Ovidianas ex libris Metamorphoseon)
- Veterani (legemus Christiani matrimonii institutionem a Desiderio Erasmo conscriptam)
Post meridiem autem, ab hora 15:30 ad horam 18:45, his scholis interesse licebit:
- Colloquia utilia (tirones/provectiores, docebit: Christophorus Banaszak): prima hebdomade (13–18 m. Iulii; horis 15:30–17:00)
- Lingua Latina cum Catharina (provectiores/veterani, docebit: Catharina Ochman): prima hebdomade (13–18 m. Iulii; horis 15:30-17:00)
- Seminaria Caeciliana (veterani, docebit: Caecilia Koch): utraque hebdomade (13–18 et 20–24 m. Iulii; horis 15:30–17:00)
- Rudimenta Cantus Gregoriani (omnibus apta): altera hebdomade (20–24 m. Iulii; horis 15:30–17:00)
- Epitome Historiae Sacrae [legemus a fabula de Iosepho] (provectiores, docebit: Elisabetha Górka): altera hebdomade (20–24 m. Iulii; horis 15:30–17:00)
- Ludi Latini (ludet vobiscum Patricius Skinderowicz): 14, 17, 21, 23 m. Iulii (17:30–18.45)
- Meditationes fabulae scaenicae (omnibus aptae, docebit: Caecilia Koch): 14, 16–17, 21–23 m. Iulii (17:30-18:30)
DE MUSIS COLENDIS
Diebus 13, 16, 20, 22 m. Iulii ab hora 17:30 usque ad 18:30 cantabimus Latine.
Die 24 m. Iulii (die Veneris) docebitur fabula scaenica a participibus Scholarum acta.
DE SACRIS LATINIS DEQUE MUSICA SACRA
Wratislaviae cotidie mane Missa Latine celebratur, de loco et hora postea vos certiores faciemus. Vesperas etiam Latine simul cantare licebit.
Aestate apud templum S. Elisabethae diebus Veneris gratis licet audire artifices, qui organo pulcherrimae formae canunt.
DE EXCURSIONIBUS
Primo die Solis (19 m. Iulii) montem Silentii (góra Ślęża quae 718 metra supra superficiem maris eminet), altero autem (26 m. Iulii) urbem Trebnitium (Trzebnica) Latine lustrabimus. Si forte intrandum erit in cimeliarchium quoddam, unusquisque pretium tesserae de suo solvat; idem valet etiam de tesseris hamaxostychi. Si pluet vehementer, necesse erit iter montanum in proximum diem Solis differe (sc. 26 m. Iulii).
DE STIPE
Usque ad Kalendas Iunias 2026 pretium diminutum 1150 PLN (280 EUR/320 USD) solvendum est. Posthac autem pretium integrum 1450 PLN (360EUR/400 USD). Iis, qui una tantum hebdomade adesse velint, pretium est 725 PLN (180 EUR/200 USD).
Discipulis doctorandisque Pontificiae Facultatis Theologicae Wratislaviensis et Instituti Studiorum Classicorum Universitatis Wratislaviensis nonnulla loca cum pretio diminuto 150 PLN servavimus.
Quo pretio continentur:
- 48 horae scholarum quae ante meridiem agentur
- 38 horae scholarum vel luduum pomeridianarum ad libitum eligendarum
- omnia adminicula didascalica (libelli duplicati etc.)
- potiones, dulcia, poma in intercapedinibus sumenda
DE PERNOCTATIONE
Participes ad suum arbitrium deversorium eligere possunt. Wratislavia urbs est Poloniae celeberrima, suademus igitur, ut deversoria quam primum quaeratis.
- Annis praeteritis nonnulli discipuli in proxima Domo Sororum Dominae Nostrae pernoctaverunt. Inscriptio electronica: ndwroclaw@gmail.com. Sororibus epistulas Anglice mittere licet, quamvis situs retialis lingua Polonica tantum scriptus sit.
- Alii etiam in deversorio Hostel Wratislavia, quod distat itinere 25 minutorum ab aedibus Facultatis.
- Ceteri autem in Deversoriis Universitatis Rerum Naturae, unde curru electrico facile perveniri potest.
- Praeterea, gregem apud WhatsApp instituimus, ad quem aditus patebit his participibus qui contubernalem quocum diaetam conducere cupiant, facile inveniant: Contubernium tempore Scholarum Aestivarum.
Nomina HIC danda sunt.
Siquid interrogare vis, epistulam ad scholae.wratislavienses@ptf.edu.pl mittas.








