Scholae Septembres 2026 LA

Scholae Septembres 2026

Scholae trium dierum diebus 25–27 m. Septembris 2026 in Instituto Studiorum Classicorum, Mediterraneorum et Orientalium Universitatis Wratislaviensis (via Komuny Paryskiej 21) agitabuntur. CAVE: non est idem locus, ubi scholae aestivae haberi solent!

Discipuli in greges tres dividentur:

Tirones
Hic grex destinatur iis, qui omnino litterarum Latinarum rudes sunt, necnon iis, qui studium linguae Latinae ab ipsis rudimentis repetere cupiunt. Scholae a doctore Marcino Loch omnino Latine habebuntur.

Provectiores
Hic grex destinatur iis, qui saltem 45–60 horas linguae Latinae discendae impenderunt vel quindecim priora capitula libri q. i. Familia Romana legerunt. Facultas Latine loquendi non requiritur. Gregem doctor Iacobus Kuciak docebit. Discipuli scripta, quibus titulus est Historici Graeci Latine illustrati, legent enodabuntque. Scholae omnino Latine habebuntur, adiminicula autem discipulorum bilingua, Graeca et Latina, erunt. Eos igitur quoque, qui linguam Latinam iam satis bene noverunt, sed Graece legere exercere cupiunt, hortamur, ut hunc gregem eligant.

Veterani
Hic grex destinatur iis, qui sermonem Latinum satis expedite ex auditu intellegunt atque facultatem Latine loquendi exercere copiamque verborum augere cupiunt. Veteranos magister Georgius Laminarius (Jiří A . Čepelák) docebit. Argumentum scholarum mox nuntiabuntur.

CAVE: nobis cordi est, ut scholae in gregibus familiaribus neque nimis frequentibus agantur. Numerus igitur locorum in singulis gregibus finitus est, neque quartum gregem instituemus. Vos propterea hortamur, ut quam primum nomen detis.

Ordo scholarum:

25 Septembris (die Veneris)

13:30–14:00 — participes excipiuntur
14:00–14:10 — auspicatio scholarum
14:10–15:30 — schola 1
15:30–16:00 — intercapedo
16:00–17:30 — schola 2
17:30–18:00 — intercapedo
18:00–19:30 — schola 3

26 Septembris (die Saturni)

10:30–12:00 — schola 1
12:00–12:30 — intercapedo
12:30–14:00 — schola 2
14:00–15:30 — prandium
15:30–17:00 — schola 3
17:00–17:15 — intercapedo
17:15–18:15 — cantus Latini

27 Septembris (die Solis)

10:30–12:00 — schola 1
12:00–12:30 — intercapedo
12:30–14:00 — schola 2
14:00–15:30 — prandium
15:30–17:00 — schola 3
17:10–17:30 — testimonia participantibus traduntur

De stipe

  • Scholae 100 nummis Europaeis vel 390 aureis Polonicis constant, si infra diem 28 m. Augusti 2026 solves; 115 EUR vel 450 PLN, si postea. Hoc pretio continentur viginti horae scholarum, omnia adiminicula discipulorum (sicut libelli ope lucis duplicati), cibus et potus in intercapedinibus sumendi.
  • Discipuli, doctorandi et magistri Facultatis Linguarum et Litterarum Recentiorum Universitatis Wratislaviensis necnon Facultatis Pontificiae Theologicae Wratislaviensis nonaginta centesimis pretii liberantur, solamque stipem inscriptionis, quae 45 aureis Polonicis constat, solvunt.
  • Numerus rationis argentariae epistula electronica mittetur, qua confirmabitur locum in grege electo adhuc patere.

De cibo

  • Quo pretio nec ientacula nec prandia nec cenae continentur.
  • Tempore prandii scholarum participes unam e cauponis propinquis petere poterunt aut, si cibaria secum attulerint, in Instituto manere (microundarium adest).

De deversoriis

 

NOMEN DARE VOLO

 

Visne quid rogare? Scribe nobis!