Scholae Vernae 2026 LA

Scholae Vernae 2026

Scholae trium dierum diebus 10–12 m. Aprilis 2026 in Instituto Studiorum Classicorum Universitatis Wratislaviensis (via Komuny Paryskiej 21) agitabuntur. CAVE: non est idem locus, ubi scholae aestivae haberi solent!

Discipuli in greges quattuor dividentur:

    • Tirones, qui librum q. i. Familia Romana inde a capitulo 9 vel 10 legent.
    • Provectiores 1, qui librum q. i. Familia Romana inde a capitulo 18 legent.
    • Provectiores 2, qui Caii Iulii Caesaris Commentarios de bello Gallico legent enodabuntque.
    • Veterani, qui Leonis Magni Sermones legent enodabuntque.

Hoc conventu eos, qui omnino litterarum Latinarum rudes sunt, excipere non constituimus. Qui tamen in scheda inscriptionis significare possunt sese scholis interesse cupere. Quod si satis multi nomen dederint, talem gregem instituemus atque vos certiores faciemus de aliis occasionibus, quibus studium linguae Latinae incipere liceat.

Ordo scholarum:

    10 Aprilis (die Veneris)

    • 13:30–14:00 — participes excipiuntur
    • 14:00–14:10 — auspicatio scholarum
    • 14:10–15:30 — schola 1
    • 15:30–16:00 — intercapedo
    • 16:00–17:30 — schola 2
    • 17:30–18:00 — intercapedo
    • 18:00–19:30 — schola 3

    11 Aprilis (die Saturni)

    • 10:00–11:30 — schola 1
    • 11:30–12:00 — intercapedo
    • 12:00–13:30 — schola 2
    • 13:30–15:30 — prandium
    • 15:30–17:00 — schola 3
    • 17:00–17:15 — intercapedo
    • 17:15–18:15 — cantus Latini

    12 Aprilis (die Solis)

    • 10:30–12:00 — schola 1
    • 12:00–12:30 — intercapedo
    • 12:30–14:00 — schola 2
    • 14:00–15:30 — prandium
    • 15:30–17:00 — schola 3
    • 17:10–17:30 —  testimonia particibus traduntur

     

    De stipe

      • Scholae 100 nummis Europaeis vel 390 aureis Polonicis constant, si infra diem 20 m. Martis solves; 115 EUR vel 450 PLN, si postea. Hoc pretio continentur viginti horae scholarum, omnia adiminicula discipulorum (sicut libelli ope lucis duplicati), cibus et potus in intercapedinibus sumendi.

    De cibo

      • Quo pretio nec prandia nec cenae continentur.
      • Tempore prandii scholarum participes cauponam petere poterunt aut, si cibaria tecum afferes, in Instituto manere iuvabit (microundarium adest).

    De deversoriis

      • Participes ad suum arbitrium deversorium eligere possunt.
      • Wratislavia urbs est Poloniae celeberrima, suademus igitur, ut deversoria quam primum quaeratis.

    NOMEN DARE VOLO


    Visne quid rogare?

    Scribe nobis!